|
|
 |
 |
 |
 |
Erasmus » De umbris idearum [IT] p. 28
cem eorum quae antecedunt capitibus eorum quae
proximé sequntur: cathenam illam auream quae é
caelo fingitur ad usque tensa contrectare va- lebis: sicut è coelo per te potest factus esse descensus,
facilé ad coelum per ordinatum ascensum remeare va- lebis. Per hanc artificiosam connexionem magnum
experiri possumus memoriae relevamen: quae valet
etiam nullam ad invicem per se retinentia consequen- tiam memoriae ordinata presentare . Ipsum manifesta- tur in subsequenti carmine, ubi cum intelligatur
agere in , huncque motum diverso actionis
genere, agere in . Et inde moti varia, conse- quentíque actione deferantur in . similitér- que deinceps in aliis: eveniet ut ex intuitu unius, alte- rius mox inmediatéque consequentis occursum collu- cremur.
Dux gregis, armenti regem sublatus in iram
In geminósque pedes, impete fronte ferit.
Vindex menté vacans hinc concitus, ictu
Irruit in impaciente fratres.
Germanos iuvenes affines protinus undae
Excipiunt. rosida prata petit.
Repens obliquó lympharum Cancer alumnus,
Villosi vultum forte adit.
Percitus inde crinitos surgit in harmos
Unde vagans rapidae visa ferae est.
Hanc petit: illa fugit: quae gressu insana fugaci
Aestuat hic, cupidis quem dum complexibus haeret:
Attriti cuspis adunca ferit.
|
 |
|
 |