|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » De umbris idearum [IT] p. 30
tes umbra eius . A qua ea quae producunt in nobis
intelligentiam et memoriam, deducuntur et emanant:
Et in quam tandem scandentia versus lucem terminan- tur. Hanc, vel huic similem figura tam habent, qui
Cabalistae dicuntur, quia velamen quod erat Typicé
seu figurativé in facie : figuraté veró in facie
legis: non erat ad deceptionem; sed ad ordinaté pro- movendos hominum oculos, in quibus accidit laesio si
repenté de tenebris in lucem promoveantur.
Neque enim natura patitur inmediatum progres- sum ab uno extraemorum ad alterum : sed umbris me- diantibus, adumbratóque lumine sensim. Naturalem
videndi potentiam perdidere nonnulli de tenebris in
repentinam lucem prodeuntes tantum abest ut perqui- sito potirentur obiecto. Umbra igitur visum preparat
ad lucem. Umbra lucem temperat. Per umbram divi- nitas oculo esurientis, sitientísque animae caliganti ,
nuncias rerum species temperat, atque propinat. Eas
igitur umbras quae non extingunt: sed servant, atque
custodiunt lucem in nobis ; et per quas ad intellectum,
atque memoriam promovemur, atque perducimur, re- cognosce.
INTENTIO XVI. Q.
In suo genere dixit nisi credideritis, non
intelligetis: et in suo genere confirmant philosophi ex
concessis positisque iis quorum fides esse dicitur (quae
fides apud Pythagoricos erat de non demonstratis,
apud Peripateticos de non demonstrabilibus, apud Pla- tonicos de utrisque) aucupandas esse scientias: et ex
|
 |
|
 |