La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lucanus » De umbris idearum [IT] p. 34



notiones. Si cui placeat eas animi, rationísque
accidentia dicere, imperité dicet: non enim sunt habi-
tus, nec dispositiones, nec facultates innatae vel acce-
dentes: sed quibus, et per quas dispositiones quaedam,
habitus, facultatésque producuntur atque consistunt.
Recté enim speculantibus substantia et accidens non
dividunt quidquid esse per universum dicitur, ut mo-
do supponimus. Consideratio ista non modicum valet
ad umbrarum rationem habendam.


INTENTIO XXIII. Z.


Umbra non subest tempori, sed istius tempori, non
loco sed istius loco, non motui sed istius motui. Simi-
liter de oppositis est intelligendum. Abstrahitur ergo
ab omni veritate, sed non est sine illa. Et non reddit
ineptos ad illam (si idealis sit umbra) concipere enim
facit contraria et diversa, cum sit unum. Umbrae e-
nim nihil est contrarium, preciséque nec tenebra, nec
lux. Ad umbram ergo arboris scientiae confugit homo
pro cognitione tenebrae, et lucis; veri, et falsi, boni,
et mali, cum quaereret ab illo Deus UBI ES?


INTENTIO XXIIII. ψ.


Illud etiam non est praetermittendum quo minus
consideretur, quod unum corpus opacum duobus vel
pluribus oppositum luminaribus: duas vel plures proii-
cit umbras
. Intellige igitur quomodo, et penes quid
umbra sequatur corpus: et quomodo penésque quid
lucem consequatur: et considera quemadmodum um-