La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Alexander Aphrodisiensis » De umbris idearum [IT] p. 41



DE TRIGINTA IDEA-
RUM CONCEPTIBUS.


Iam ad triginta Idearum conceptus, primo simpli-
citer; secundo cum intentionibus umbrarum complexé
concipiendis, consequenter progrediamur.


CONCEPTUS PRIMUS. A


Luciferos (inquit ) in facie Deus oculos fa-
bricavit: caeterisque sensibus adhibuit instrumenta:
ut inde tum naturaliter servarentur, tum etiam cogna-
ta luce aliquid contraherent. Quibus sane verbis ma-
nifestat aliquid esse praecipuum, quod de mundo in-
telligibili ad ipsos pertineat.


CONCEPTUS II. B


Non fas est cogitare mundum istum plures habere
principes, et per consequens plures habere ordines
praeter unum. Et consequenter si unum est ordina-
tum, membra ipsius alia membris aliis sunt adnexa et
subordinata. Ita ut superiora secundum verius esse
subsistant, in extensam molem, et multiplicem nume-
rum versus materiam se exporrigentia. Unde ab eo
quod est per se maximé ens; ad id quod minimum ha-
bet entitatis, et prope nihil haud temeré nuncupatur