|
|
 |
 |
 |
 |
Folengo » De umbris idearum [IT] p. 45
CONCEPTUS IX. I
Idem, manens, et aeternum coincidunt. Idem enim
quia idem, manet, et est aeternum. Aeternum quia
aeternum, manet, et est idem. Manens, quia manens
est idem, et aeternum. Nitaris igitur in ipsum idem o- portet, vel id in quod identitatis habet rationem; ut
permanenter, et perseveranter habeas. Id si capies:
caput habebis quo specierum fixionem facias in anima.
CONCEPTUS X. K
Sententia haec satis digna est ut in ea mentis acies
figatur. Intellectus primus lucis : ita lucem
suam effundit ab intimis ad externa, et ab extraemis
attrahit: ut quidlibet ab ipso pro capacitate possit om- nia contrahere, et quae libet ad ipsum pro facultate
per ipsius luminis viam tendere. Hoc forte est quod
quidam intellexit dicens. ATTINGIT A FINE USQUE AD FI- NEM. et alius dicens. Non EST QUI SE ABSC. A' CAL. EIUS.
Lucem hic intelligo intelligibilitatem rerum quae sunt
ab illo, et ad illum tendunt, et id quod concomitatur
intelligibilitatem. Hae res cum profluunt aliae ab aliis,
diversae á diversis; in innumerum multiplicantur ut eas
nisi qui numerat multitudinem stellarum , non deter- minet: Cum veró refluunt uniuntur usque ad ipsam
unitatem quae unitatum omnium fons est.
CONCEPTUS XI. L
Primus intellectus foecunditate sua, modo suo pro- pagat ideas non novas, nec noviter. Natura novas res
|
 |
|
 |