La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Auctoritates Aristotelis » De umbris idearum [IT] p. 46



producit in numero, non noviter tamen (modo suo) si
semper eodem modo operatur. Ratio novas atque no-
viter in infinitum species format: componens, divi-
dens, abstrahens, contrahens, addens, subtrahens, or-
dinans, deordinans.


CONCEPTUS XII. M


Deformium animalium formae, formosae sunt in
caelo. Metallorum in se non lucentium formae, lucent
in planetis suis
. Non enim homo, nec animalia, nec
metalla ut hic sunt, illic existunt. Quod. n. hic discur-
rit illic actu viget, discursione superiori
. Virtutes
enim quae versus materiam explicantur: versus actum
primum uniuntur: et complicantur
. Unde patet quod
dicunt Platonici, ideam quamlibet rerum etiam non
viventium, vitam esse et intelligentiam quandam. Item
et in prima mente unam esse rerum omnium ideam,
Illuminando igitur, vivificando, et uniendo, est quod
te superioribus agentibus conformans, in conceptionem
et retentionem specierum efferaris.


CONCEPTUS XIII. N


Continet lumen, vita intelligentia, unitásque prima:
omnes species, perfectiones veritates, numeros, rerumque
gradus
. Dum quae in natura sunt differentia, con-
traria, atque diversa: in ea sunt eadem, convenientia,
et unum. Tenta igitur an possis viribus tuis identifi-
care, concordare, et unire receptas species, et non
fatigabis ingenium: mentem non turbabis, et memoriam
non confundes.