La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero » De umbris idearum [IT] p. 47



CONCEPTUS XIIII. O


Cum deveneris ad rationem qua conformabere coelo
corpori, quod animalium inferiorum etiam vilium ra-
tione non vili formas continet pedem ne figito, sed
nitaris ad intellectualis caeli conformitatem: quod
totius mundi formas, praestantiori modo possidet,
quam coelesti
.


CONCEPTUS XV. P


Talem quidem progressum tunc te veré facere com-
peries, et experieris cum á confusa pluralitate, ad di-
stinctam unitatem per te fiat accessio: id enim non est
universalia logica conflare, quae ex distinctis infimis
speciebus, confusas medias, exque iis confusiores su-
praemas captant: Sed quasi ex informibus partibus et
pluribus, formatum totum et unum aptare sibi. Sicut
manus brachio iuncta: pésque cruri, et oculus fronti,
cum sunt composita: maiorem subeunt cognoscibilita-
tem, quam posita seorsum. Ita cum de partibus et
universi speciebus, nil sit seorsum positum et exem-
ptum ab ordine (qui simplicissimus, perfectissimus, et
citra numerum est in prima mente) si alias aliis con-
nectendo, et pro ratione uniendo concipimus: quid est
quod non possimus intelligere memorari et agere?


CONCEPTUS XVI. Q


Unum est quod omnia definit. Unus est pulchritu-
dinis splendor in omnibus. Unus é multitudine specie-
rum fulgor emicat
. Quod si coniicias: tale inter oculos