|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » De umbris idearum [IT] p. 53
Singularium ideas ponunt Theologi, quia et quan- tum ad materiam et quantum ad formam attinet, to- talem causam asserunt esse Deum . Et nos in propo- sito singularium ideas volumus, quia sumimus ideati
rationem secundum universalem figurati, et appre- hensi similitudinem: sive illa sit ante rem, sive in re,
sive res, sive post rem: atque ita sive in sensu, sive
in intellectu, et hoc sive practico, sive speculativo.
CONCEPTUS XXX.
Ideas minus communes in ideis communioribus ge- neratas quidam collocant, ac tandem omnium idearum
genera in ipso ente primo, quod summum intelligibile
vocant, uniunt. Tu umbras idearum minus communes
in communioribus: et subiecta earum extrinseca mi- nus communia, in comunioribus collocare memento.
|
 |
|
 |