La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero-ps. » De umbris idearum [IT] p. 55



DE COMPLEXIONE QUAE
FIT CONCURSU PRIMAE
rotae cum secunda.


Oportebit ergo volentem per se ipsum artem gene-
ralem ad habitum intellectus, voluntatis, et memoriae
captare (licet eam in presentiarum ad memoriae per-
ceptiones contrahamus): Primo callere elementarium
primum cum suis significationibus. Secundo secun-
dum. Tertio secundum deducere per primum. Prima
duo nos prestitimus, quae optimé pervia sunt versatis
in peripateticis doctrinis et Platonicis. Tertium ipsius
industriae committimus.
Iam applicationem, et intentionis universalis con-
tractionem, ad artem memoriae aggrediamur.