La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Apollonius Rhodius » De umbris idearum [IT] p. 77



DE ADIECTIS.


I.

Adiectum vero seu forma in genere isto definitur
subiecto sive physico, sive technico, sive phantastico
appositum, ad aliquid per solertem cogitationis appa-
ratum, presentando, effigiendo, notando, vel indicando
ad picturae scripturaeque similitudinem; exprimen-
dum vel significandum. Quae ratio respicit formas
communes, ab antiquitate ad nostra usque tempora
dilapsas. Forma vero ut ex radicibus Clavis magnae
elicitur: est depromptus et explicatus ordo cogitabi-
lium specierum, in statuas, vel microcosmon, vel in
aliam generaliter architecturam dispositum; ad quoli-
bet dicibile interius notandum, vel figurandum ex
ductu phantastici chaos, methamorphoses omnes ad-
mittentis. Cuius Typum non tanquam hic declarandum:
sed ut et hic iuspiciendum apponimus.

FIGURA PRIMA.

II.


Est ibi chaos in tua primordiali natura elemento-
rum et numerorum ordinem, atque seriem non exclu-
dens, cum non solum ipsum informe formabile opor-
tet intelligere, verum quoque ut ordinate formabile
concipere necesse est. Est ut vides diversis distinctum
intervallis in se suísque portionibus omni formalibus