La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » De umbris idearum [IT] p. 84



DE ORGANO


I.


Reliqum est ut de organo, quo in proposito utitur
anima non-nihil determinemus. Non. n. agenti, sufficit
ad completam cognitionem: formae inducendae, et su-
biecti formandi rationem habere: verum quoque ubi
negocii vrget opportunitas, id quod est ab agente in
subiectum formae vehiculum operae praecium est non
omittere quid sit in sua essentia; item, quale esse de-
beat, et quomodo sit contrectandum.

II.


Novem concurrunt ad rememorationem faciendam
et memoriam. Intentio antecedens qua primum aliquis
sensus extrinsecus, vel intrinsecus sit in actu ex hoc
quod movetur ab obiecto. Provocatio imaginationis,
ubi sensus commotus iam mediate vel immediate
expergefacit imaginationem. Imaginationis motus pas-
sivus quo pellitur ad investigandum. Imaginationis a-
ctivus motus quo iam investigat. Scrutinium quo in-
tendens imaginatio investigat. Imago, ut pote species
memorabilis. Intentio imaginis, nempé ratio qua me-
morabilis efficitur in praesentiarum aliis exclusis. Prae-
sentatio illius intentionis, quod. s. intentio illa praesens
efficiatur. Et iudicatio qua apprehenditur eam esse in-
tentionem illius imaginis
.