|
|
 |
 |
 |
 |
Avicenna » De umbris idearum [IT] p. 173
NOLANI
ARS ALIA BREVIS
ad verborum rerumque me- moriam.
Aenigma implicans maxime artificiosam subiecto- rum formarúmque arti deseruientium electionem.
In motus motor compulsu per eodem,
Dat motum aeterna immobilitate vigens.
Ut circumlato centrum cognoscitur unum
Gyro, quod nunquam destituisse valet:
Utque manente suo rota mobilis irrotat axe,
Nec peragit recta mobilitate viam:
Non operum natura sagax faciem variabit:
Principium ni sit semper utrumque manens.
Carpathio in gurgite vasto,
Turpia per bipedes post pecora actus equos
Idem servatur dum formas contrahit omnes,
Numináque intra alti magna perennis agit.
Haud secus in cunctis quibus est natura gubernas
Praestat perdurans ergo subéstque Monas.
Quamque subesse vides nullum sibi deneget actum
Quo veniat cunctis officiosa magis.
Verte in Chaos: habeántque parentem
atomi: Sylva suum .
Semina quae recipit, servat, fovet, ordinat, arctat.
Consulta est mater ni sine mente pater
Hanc iuvat in seriem protendere τῶν μικροκοςμῶν
Quos intus clusos maximus orbis habet.
|
 |
|
 |