|
|
 |
 |
 |
 |
Riccioli » De umbris idearum [IT] p. 21
animae diaphanum, corporis ipsius opacitate termina- tum , experitur in hominis mente imaginis aliquid qua- tenus ad eam appulsum habet: in sensibus autem in- ternis et ratione, in quibus animaliter vivendo versa- mur: umbram ipsam .
INTENTIO SECUNDA. B.
Hoc ipsum cum consideraveris: illud quoque tibi
occurrat velim: ut á tenebrarum ratione seiungas um- bram. Non est umbra tenebrae: sed vel tenebrarum
vestigium in lumine. Vel luminis vestigium in tene- bris. Vel particeps lucis et tenebrae. Vel compositum
ex luce et tenebris. Vel mixtum ex luce et tenebris.
Vel neutrum á luce et tenebris, et ab utrisque se- iunctum. Et haec vel indč quia non sit plena lucis
veritas, vel quia sit falsa lux. Vel quia nec vera nec
falsa, sed eius quod veré est aut falsé, vestigium, etc.
Habeatur autem in proposito. ut lucis vestigium , lu- cis particeps, lux non plena.
INTENTIO TERTIA. C.
Porró cum bifariam accidat intelligere lucem; et in
regione substantiae, et in regione eorum quae circa
substantiam, vel in substantia consistunt (unde secun- dum duplicem sumitur umbra oppositionem) illud te
meminisse oportet; lucem quae circa substantiam est
tanquam ultimum eius vestigium á luce quae primus
actus dicitur proficisci. Umbram quoque quae est cir- ca substantiam ab umbra quae ex substantia dicitur
|
 |
|
 |