|
|
 |
 |
 |
 |
Aristoteles » De umbris idearum [IT] p. 22
emanare. Ipsa est primum subiectum quod et mate- riam appellant phisici nostri: Eius omnia participia
cum puram non recipiant lucem: sub umbra lucis esse
et operari dicuntur .
INTENTIO QUARTA. D.
Consequenter te non praetereat quod cum umbra ha- beat quid de luce, et quid de tenebris. Duplici aliquem
accidit esse sub umbra. Umbra videlicet tenebrarum
et (ut aiunt ) mortis: quod est cum potentiae superiores
emarcescunt, et ociantur, aut subserviunt inferioribus.
Quatenus animus circa vitam tantum corporalem ver- satur, atque sensum. Et umbra lucis, quod est cum
potentiae inferiores superioribus adspirantibus in ae- terna eminentioraque obiecta subiiciuntur, ut accidit
in coelis versanti qui spiritu irritamenta carnis incul- cat. Illud est umbram incumbere in tenebras: hoc est
umbram incumbere in lucem. In Orizonte quidem lucis
et tenebrarum, nil aliud intelligere possumus quam um- bram. Haec in orizonte boni et mali: veri et falsi. Hic
est ipsum quod potest bonificari, et maleficari, falsari,
et veritate formari: quodque istorsum tendens sub is- tius, illorsum veró sub illius umbra esse dicitur.
INTENTIO QUINTA. E.
Umbras eas in proposito maximé consideramus
quae sunt appetituum, et cognoscitivae facultatis ob- iecta, sub specie veri boníque concepta, quae sensim ab
unitate illa supersubstantiali decedentia, per crescen-
|
 |
|
 |