|
|
 |
 |
 |
 |
Velius Longus » De umbris idearum [St] p. 36
Nec huius cathenae annulus esse debet umbra sub qua intelligitur
dormire ; non inquam umbra abducens a luce, sed conducens
ad lucem, quae etiam si non sit veritas, est tamen a veritate, et ad
veritatem, ideoque in ipsa non credas esse errorem sed veri latentiam.
Intentio XV. P
Non igitur confundens umbrarum significatum per occultam omo- nimyam, omnino hoc stultitiae genus incurras, ut sine delectu de
umbris sentias, intelligas, et decernas. Opponitur enim ea quam prote- gunt aliae umbrae - pro qua dicitur: "Protegunt umbrae umbram eius"
- ei quae elevatur super corporum altitudinem in confinio intelligen- tiarum, pro qua dicitur: "Operuit montes umbra eius" ; a qua ea quae
producunt in nobis intelligentiam et memoriam, deducuntur et ema- nant, et in quam tandem scandentia versus lucem terminantur.
Hanc, vel huic similem figuratam habent, qui Cabalistae dicuntur,
quia velamen quod erat typice seu figurative in facie , figurate
vero in facie legis, non erat ad deceptionem, sed ad ordinate promoven- dos hominum oculos, in quibus accidit laesio si repente de tenebris in
lucem promoveantur. Neque enim natura patitur inmediatum progres- sum ab uno extraemorum ad alterum , sed umbris mediantibus, adum- bratoque lumine sensim. Naturalem videndi potentiam perdidere non- nulli de tenebris in repentinam lucem prodeuntes , tantum abest ut
perquisito potirentur obiecto.
Umbra igitur visum preparat ad lucem. Umbra lucem temperat.
Per umbram divinitas oculo esurientis, sitientisque animae caliganti
|
 |
|
 |