La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero » De umbris idearum [St] p. 41



Intentio XXV. φ


Nec te praetereat quod ut umbra lucem fugiat, corporis quantita-
tem mentitur, et non nisi in certa unicaque distantia, situ, et dispositio-
ne, secundum longitudinem, et latitudinem corpori aequalem ab oppo-
sita luce producitur umbra, adeo ut ipsam lucem nihil magis fugere
videatur, quam corporis quantitatem per umbram insinuare.
quippe quibusdam in locis numquam umbram corpori reddit
aequalem, in aliis vero rarius et ad modicum temporis.


Intentio XXVI.Ω


Si magnitudo corporis opaci lucidi corporis magnitudinem excae-
dat, producit umbrae conum in corpore, basim vero proiicit in infini-
tam seu interminatam distantiam.
Si vero magnitudo lucis corporis
opaci magnitudinem excaedat, producit umbrae basim in corpore,
conum vero determinabit in sua extra corpus ipsum proiectione ad
talem, tantamque distantiam, quantam magnitudo corporis lucidi supra
opaci corporis magnitudinem proportionalem obtinuit rationem
.
Hinc umbra quam corpus lucidum produceret de in
partem oppositam - posito quod absit ab hemisphaerio inferiori -
haberet pro cono certam marginem; basis vero eius extra
quasi in infinitum crescens non esset determinabilis. Umbra
vero quam corpus producit de , habet certos terminos
pro basi; conus autem ipsius sphaeram non attingit
.
Iam simile de ideis umbrisque ipsarum iudicium facito.