La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Avicenna » Augustinus » De umbris idearum [St] p. 42



Intentio XXVII.
<Θ>


Unde nota quemadmodum de luce et tenebra - tenebram enim
densitatem corporis appello - nascitur umbra, cuius lux pater est,
tenebra mater
; et non adest nisi hac et illo praesente; atque ita sequitur
lucem, ut eamdem fugiat, quasi pudeat ipsam matris speciem praesenta-
re patri, ut pudore saltem regiam progeniem protestetur, veluti genere
nobiles qui nobilitatem ipso habitu monstrare non valentes, ipso satis
proprii habitus pudore demonstrant.
Hinc crescente luce attenuatur, quae illa se contrahente dilatatur;
eademque totum circumplectente corpus fugit.


Intentio XXVIII.
<ע>


Sicut ex interposito perpendiculariter super planum inter
et oculum gnomone, ex umbra imaginabili lineam lucramur meridia-
nam, et infallibiliter alias multas temporum differentias, quas in noc-
turno polarium stellarum circuitu ad differentias partium circelli [quas]
linea in illius tensa circumferentiam per numeros manifestat, non
minus et ideales umbrae per physica corpora ad ideas innumeras
poterunt tibi rerum significare proprietates et differentias.


Intentio XXVIIII.
<צ>


Et veluti sex umbrarum cardinales immittit differentias, aliam
oriens, cum proiicit umbram corporis in occasum, aliam occidens, cum