La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » De umbris idearum [St] p. 43



extendit illam in orientem, aliam meridianus et in australi latitudine
versus boream, aliam in latitudine septentrionali versus austrum, aliam
si nullam admittit latitudinem - ex cingulo, quod aiunt, caeli perpen-
diculares intendens radios, versus nadir suum producit umbram;
ab ipso autem emisphaerii alterius opposito versus augem effundet ipso
progressu attenuandam umbram -, ita nobis in orizonte naturae, et in
aequilibrata rectaque eiusdem sphaera constitutis
sub aequinoctiali
sensus, vel intellectus aequidiali
, sex sub aeternis ideis formantur
umbrarum differentiae, ex quibus omnimodam ad lucem conversionem
possimus accipere.


Intentio XXX. ש


Ut vero intelligis omnes umbrarum differentias ad sex cardinales
tandem referri, non minus scire debes quod omnes tandem ad unam
foecundissimam, aliarumque fontem generalissimum reduci debeant.
In proposito - inquam - nostro una potest esse omnium idearum
umbra, additione, substractione, et alteratione generaliter dictis omnes
alias conflans, iudicans, atque praesentans, sicut in arte materialiter per
substantivum subiectum, formaliter autem per adiectivum, quae reci-
piunt in se ipsis alterantia, transponentia et universaliter diversifican-
tia. Analogiam enim quandam admittunt methaphysica, physica, et