|
|
 |
 |
 |
 |
Albertus Magnus » De umbris idearum [St] p. 48
sam molem, et multiplicem numerum versus materiam se exporrigentia.
Unde ab eo quod est per se maxime ens, ad id quod minimum habet
entitatis, et prope nihil haud temere nuncupatur , fiat accessus.
Quem ordinem cum suis gradibus qui mente conceperit, similitudinem
magni mundi contrahet aliam ab ea quam secundum naturam habet in
se ipso. Unde quasi per naturam agens, sine difficultate peraget univer- sa.
Conceptus III. C
Quia in iis quae semper fiunt non est consultatio, et argumentatio,
si aliquid demonstratum fuerit semper idem facere, actus argumentatio- nis tollitur ab eo, tollitur et consilium ; sed ut quadam forma se ipsam
foras quasi naturaliter exprimente vel aliquid e sua natura explicante,
et effundente, opera sua perficit . Ad cuius operantis similitudinem
propius accedit quod idem ut plurimum et frequentissime operatur.
Fiet enim ut minus, minimeque cogitans et decernens, in perfectum,
exquisitumque actum prodeat.
Qui ergo in loco consistens atque tempore, a loco rationes idearum
absolvet atque tempore, divinis entibus in suis operibus conformabitur,
sive ad intellectum pertineant, sive ad voluntates. Id fortasse faciebat
is qui dixit: "In carne consistentes non secundum carnem vivimus" .
|
 |
|
 |