La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » De umbris idearum [St] p. 55



Conceptus XVI. Q


Unum est quod omnia definit. Unus est pulchritudinis splendor in
omnibus. Unus e multitudine specierum fulgor emicat
. Quod si
coniicias, tale inter oculos tuos, et universaliter visibilia interpones
oculare, ut nil sit quod te fugere possit omnino.


Conceptus XVII. R


Error nobis et oblivio accidit, quia apud nos ex forma, et informi
viget compositio. Formatio quippe corporei mundi forma inferior est,
ex ipsius enim vestigio, et deformitate componitur. Illuc igitur ascende
ubi species sunt purae, nihil informe, et omne formatum ipsa forma est
.


Conceptus XVIII. S


Notavit Platonicorum princeps : "Quamdiu circa figuram
oculis duntaxat manifestam quis intuendo versatur, nondum amore
corripitur; sed ubi primum animus se ab illa revocans, figuram in se
ipso concipit non dividuam, ultraque visibilem, protinus amor oritur".
Simile iudicium de obiectis intelligibilibus ei quod est de appetibi-
libus. Hinc igitur investiga et contemplare quomodo species citius,
vivacius, atque tenacius concipiantur.