|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » De umbris idearum [St] p. 58
Conceptus XXIII. Z
Quaedam formae imitantur ut ex natura, veluti imago in speculo
obiectae rei formam. Quaedam ex institutione, veluti figura impressa
sigillum. Rursum quaedam imitantur ut per se, quemadmodum pictura
quae ex intentione pictoris aliquem presentat. Quaedam medio modo
inter per accidens et per se, ut si fiat pictura ad presentandum quem
potest presentare. Quaedam vero ut forte obtigit, quemadmodum cum
effigiem depictam accidit praeter intentionem quempiam imitari .
Quaedam nec per se neque per accidens, quae ad nullum prorsus
referuntur nec referri possunt imitandum, si possibile est tales esse
formas.
In primis est ratio maior idealis, in secundis minor, in tertiis
minima, in quartis nulla.
Conceptus XXIIII.ψ
Agens ex natura vel a casu, non ex praescripto voluntatis, non
supponit ideas. Tale si esset primus efficiens, nullae essent ideae, et
agens nullum ex arbitrio operaretur. Caeterum valeat ,
et .
Si habes impossibile ut agentis ratio a quocunque separetur, et
importunius ipsum id omnibus rimabere, ni omnia tibi reddantur
possibilia, reddentur plurima.
|
 |
|
 |