La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicchus Esculanus » Livius » Lucretius » Schenckelius » De umbris idearum [St] p. 60


quod generatur et corrumpitur, sed etiam ad id quod generari et
interire potest
, ita tunc verum est nos in nobis idearum umbras
efformasse, quando talem admittunt facultatem et contrectabilitatem,
ut sint ad omnes formationes possibiles adaptabiles.
Nos similitudine quadam formavimus eas, quae consistunt in revo-
lutione rotarum. Tu si aliam potes tentare viam tenta.


Conceptus XXVIII.
ע


Accidentium ideas non posuit , cum quippe intelligeret eas
esse proximas rerum causas; unde si quid praeter ideam esset proxima
causa rei, illud non volebat habere ideam, ideoque in iis quae dicuntur
per prius et posterius non esse voluit communem ideam, sed primum
esse ideam secundi. Unde philosophus in entibus superiora
volebat esse inferiorum ideas.
Accidentium ideas esse volunt theologi qui intelligunt Deum esse
immediatam causam uniuscuiusque rei, licet secundos deos causasque
non excludant
. Et nos in proposito ideo omnium volumus esse ideas,
quia ab omni conceptabili ad easdem conscendimus. De omnibus enim
formamus umbras ideales. Nec propterea destruimus Platonicam doc-
trinam ut intelligenti patet.