La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Avicenna » De umbris idearum [St] p. 63



DE COMPLEXIONE
QUAE FIT CONCURSU PRIMAE ROTAE CUM SECUNDA


Oportebit ergo volentem per se ipsum artem generalem ad habitus
intellectus, voluntatis, et memoriae captare - licet eam in presentia-
rum ad memoriae perceptiones contrahamus - primo callere elementa-
rium primum cum suis significationibus, secundo secundum, tertio
secundum deducere per primum.
Prima duo nos prestitimus, quae optime pervia sunt versatis in
Peripateticis doctrinis et Platonicis. Tertium ipsius industriae commit-
timus.
Iam applicationem, et intentionis universalis contractionem, ad
artem memoriae aggrediamur.