La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Erasmus » De umbris idearum [St] p. 76



forma ipsos characterum tractus.
Ita et haec ars obiective duplex admittit subiectum: primum videli-
cet quod est locus, et proximum quod est appositum, sive adiectum.
Potentialiter etiam duplex admittit subiectum, memoriam videlicet,
atque phantasiam in genere, loco unius, et speciem phantasiabilem seu
cogitabilem in genere, loco alterius; et admittit pro forma intentionem,
et collationem specierum existentium in uno subiecto ad species exi-
stentes in alio subiecto. Sicut etiam pictura, atque scriptura, quibus
suam forment materiam, adaptant organa, ita et huic non desunt arti
suarum figurationum instrumenta.