La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicchus Esculanus » Livius » Lucretius » Schenckelius » De umbris idearum [St] p. 77



SECUNDA PARS


Triplex igitur consideratio artis istius praxim anteire oportet.
Prima quae speculatur quae, et qualia debeant esse subiecta. Secunda
quae docet quae, et cuiusmodi sint apparandae formae. Tertia quae
adaptare docet organum, mediumque illud, quo solertior operatur ani-
ma. De quibus omnibus perfectissime in primo Clavis magnae peractum
est. Pro ratione tamen huius libri, ne sit truncus, et imperfectus in se
ipso - non enim semper est commodum inquirentem artis principia ad
subalternantem transmittere disciplinam: quatenus enim principia dif-
ferentiis quibusdam ad speciem aliquam contrahuntur, migrant in pri-
mam partem scientiae subalternatae -, tres pro tribus istis canonum
ordines adducemus. Primos de materia sive de subiecto. Secundos de
forma sive de adiecto. Tertios de instrumento quod virtutem prae se
fert efficientis. Unde in idem vergunt caussae, genus efficiens et
instrumentum.


De subiectis


<I>

Primum ergo subiectum est technica extensio, sive sinus in phanta-
stica facultate ordinatus, ex speciebus receptaculorum consitus, quae