|
|
 |
 |
 |
 |
Erasmus » De umbris idearum [St] p. 78
ex animae fenestris influxere, diversis distinctum partibus, visa omnia
atque audita suo recipiens ordine et ad animae libitum retinens. Quae
definitio respicit subiectum commune, formarum communium, ex arte
communi quae ex antiquitate ad nos usque deducta est.
Primum autem subiectum ex principiis Clavis magnae est phantasti- cum chaos ita tractabile, ut cogitativa potentia ad trutinam redigente
visa, atque audita in talem prodire possit ordinem, et effigiem, quale
suis membris primis ultimisque partibus felicissime valeat ipsa per
aures vel oculos percepta constanter presentare, tanquam novae arboris
vel animalis, vel mundi prospectum incurrens. Haud enim secus tale
chaos se habere videtur quam nubes ab externis impulsa ventis, quae
pro impulsuum differentiis atque rationibus, infinitas omnesque subire
valet specierum figuras.
Hoc sane subiectum quam foelix extet atque nobile, melius ipsa
experientia quam ulla vi potest iudicari. Verumtamen qui ex Clavi
magna poterit elicere, eliciat: non enim omnibus dabitur hanc adire
.
Iam ergo ad subiectum primo definitum modo redeamus.
II
Constat quidem subiectum primum partibus materialibus, atque
ita materialibus, ut visivam non subterfugiant facultatem, quatenus
eadem suo ordine phantastica facultas valeat contemplari, vel ipsis
utens tanquam partibus atque principiis, in monstra, novasque innume-
|
 |
|
 |