La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » De umbris idearum [St] p. 96



De organo


I


Reliqum est ut de organo, quo in proposito utitur anima, nonnihil
determinemus. Non enim agenti sufficit ad completam cognitionem,
formae inducendae, et subiecti formandi rationem habere, verum quo-
que ubi negocii urget opportunitas, id quod est ab agente in subiectum
formae vehiculum operepraecium est non omittere quid sit in sua
essentia; item, quale esse debeat, et quomodo sit contrectandum.

II


Novem concurrunt ad rememorationem faciendam et memoriam.
Intentio antecedens qua primum aliquis sensus extrinsecus, vel intrin-
secus fit in actu ex hoc quod movetur ab obiecto. Provocatio imagina-
tionis, ubi sensus commotus iam mediate vel immediate expergefacit
imaginationem. Imaginationis motus passivus quo pellitur ad investi-
gandum. Imaginationis activus motus quo iam investigat. Scrutinium
quo intendens imaginatio investigat. Imago, utpote species memorabi-
lis. Intentio imaginis, nempe ratio qua memorabilis efficitur in praesen-
tiarum aliis exclusis. Praesentatio illius intentionis, quod scilicet inten-
tio illa praesens efficiatur. Et iudicatio qua apprehenditur eam esse
intentionem illius imaginis
.

III


Inter haec omnia quod scrutinium appellamus sive discerniculum
- utpote quo cogitatio inquirit atque discernit - instrumenti ratio-