La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Origenes » Horatius » Seneca-ps. » Augustinus » Porphyrius » Homerus » Horatius » Servius » De umbris idearum [St] p. 5



, Serenissimo Gallorum Polonorumque Regi, etc.
Philotheus Nolanus
S. P.


Quis ignorat, sacratissima Maiestas, principalia dona principali-
bus, principaliora maioribus et maximis principalissima deberi? Nullus
ergo ambigat, cur opus istud, tum nobilitate subiecti circa quod versa-
tur, tum singularitate inventionis, cui innittitur, tum gravitate demon-
strationis, qua communicatur, inter maxima numerandum, in te aegre-
gium populorum spectaculum, virtute praestantis animi spectatis-
simum, celsitudine sublimis ingenii celeberrimum, ideoque clarissimo-
rum, magnanimum doctorumque omnium obsequio iure colendissi-
mum respexerit. Tuum est ipsum gratioso animo acceptare, magno
favore tueri, maturoque iudicio examinare, cum eminenter generosus,
potens, atque sapiens videaris.


Vale.