La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Aristoteles » De umbris idearum [St] p. 28



Intentio quarta. D


Consequenter te non praetereat quod cum umbra habeat quid de
luce, et quid de tenebris, duplici aliquem accidit esse sub umbra: umbra
videlicet tenebrarum et - ut aiunt - "mortis", quod est cum poten-
tiae superiores emarcescunt, et ociantur, aut subserviunt inferioribus,
quatenus animus circa vitam tantum corporalem versatur, atque sen-
sum; et umbra lucis, quod est cum potentiae inferiores superi[i]oribus
adspirantibus in aeterna eminentioraque obiecta subiiciuntur, ut acci-
dit in caelis versanti qui spiritu irritamenta carnis inculcat. Illud est
umbram incumbere in tenebras, hoc est umbram incumbere in lucem.
In orizonte quidem lucis et tenebrarum nil aliud intelligere possu-
mus quam umbram. Haec in orizonte boni et mali, veri et falsi. Hic est
ipsum quod potest bonificari, et maleficari, falsari, et veritate formari;
quodque istorsum tendens sub istius, illorsum vero sub illius umbra
esse dicitur.


Intentio quinta. E


Umbras eas in proposito maxime consideramus quae sunt appeti-
tuum, et cognoscitivae facultatis obiecta, sub specie veri bonique
concepta, quae sensim ab unitate illa supersubstantiali decedentia, per
crescentem multitudinem, in infinitam multitudinem - ut Pythago-
reorum more loquar -
progrediuntur; quae quantum ab unitate rece-
dunt, tantum ab ipsa quoque veritate elongantur. Fit enim ab ipso
superessentiali ad essentias, ab essentiis ad ipsa quae sunt, ab iis ad