La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » De umbris idearum [St] p. 29



eorum vestigia, imagines, simulachra, et umbras excursus, tum versus
materiam ut in eius sinu producantur, tum versus sensum, atque
rationem ut per eorum facultatem dinoscantur
.


Intentio sexta. F


Umbra in materia seu natura, in naturalibus ipsis, in sensu interno
atque externo, ut in motu et alteratione consistit. In intellectu vero,
intellectumque consequente memoria est ut in statu
.
Ideo sapiens ille viraginem supranaturalem et suprasensualem qua-
si notitiam consequtam, sub illius primi veri bonique desiderabilis
umbra sedentem inducit. Quae sessio seu status quia in naturaliter
degentibus non multum perseverat - mox enim atque statim sensus
isti nos insiliunt atque deturbant, ipsique nostri duces phantasmata nos
circumveniendo seducunt -, sessio illa potius praeterito absoluto vel
inchoato, quam praesenti tempore designatur. Dicit enim: "sub umbra
sedi"
, vel sedebam.


Intentio septima. G


Cum vero in rebus omnibus ordo sit atque connexio, ut inferiora
mediis et media superioribus succedant corporibus, composita simplici-
bus, simplicia simplicioribus uniantur, materialia spiritualibus, spiri-