La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 28



MEMBRUM IV.

OPERA CIRCA MINIMUM.


OPUS I.


Quomodo minimum apprehendam? Punctum apprehen-
dendo. 2. Quomodo punctum apprehendam? Minimum ap-
prehendendo circulum. 3. Quomodo punctum qui est termi-
nus a puncto quod est minimum distinguam? Ex dictione
quidem (si et id placet), primum masculine, secundum
neutraliter proferens; ex re vero ad minimi sensibilis
centrum collineans. 4. Quomodo pro virili percipietur mini-
mus ille circulus? Si ab angulorum et partium sensu
minimum obiectum abstrahes; extra circulum enim mini-
mum sensibilem non apprehendes, quia extra propriam
speciem seu similitudinem nihil apprehenditur. 5. Quo-
modo minimum triangulum intelligam? Ex specie trium
se contingentium circulorum. 6. Quomodo sensum attingam tetradem adorantis? In specie monadis
in diadem, diadis in triadem, triadis in tetradem et te-
tradis in nullum transeuntis. Ex similitudine puncti ha-
bentis rationem unitatis, lineae quae per transitum inter
duo signa intelligitur, superficiei quae ex ternario est, et
primi solidi quod ex quaternario, sive pyramidem spectes
sive sphaeram. Adde arithmeticam rationem, quia 1 2 3 4
denarium complent, quod sumptum et resumptum numerus
est omnis.
Et quia ibi primum et ultimum simplicissi-