La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 29



mum primum par et primum impar omnium numerorum
mensurae, radices et fundamenta, item radicum radices
et fundamentorum fundamenta et mensurarum mensura
unitas.


MEMBRUM QUINTUM.

PER MINIMUM.


ARTICULUS 45.


Ante nos nemo, si tamen (ut credimus) extitit, appa-
ruit mensurator ex aeditis, et praeter nostrum mensurandi
modum nullus est alius. Ut enim extra unitatem nullus
est numerus, ita et extra nostrum minimum nulla est men-
sura. 46. Mensuratoribus ubi recursus est ad illam infeli-
cem artem triangulorum, et sinuum atque chordarum ta-
bulas, amissio mensurae in aperto est et in confesso, et
(ut inquam) laternae lumine amissum quaeritant cerebel-
lum. Iidem dum sibi dispensant, ut eis sufficiat ad quartas,
quintas sextasve progressum fecisse, ut tandem cum suo
paulo plus vel minus opus absolutum exprimant, nobis
iam non geometrae seu mensuratores, sed quasi mensura-
tores, quasi geometrae sunt appellandi, vel (si mavis) do-
mini circiterizantes.
47. Iidem magistri nostri, dum ad
ulteriores et minores partes designandas abire definierint,
frustra ad ampliora recurrunt instrumenta, ut circulum
circulo circumponentes a suis gradibus ad suas minutias
progrediantur; quod si geometrice saperent, vel centrum
ipsum consulerent, vel ipsam peripheriae partem centro