La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 33



quaerendo quota pars est haec, cuius totum est tot par-
tium, v. g. trecentum sexaginta? et haec quaestio est pro
mensurantis arbitrio et intentione; quia non ratio rem,
sed res rationem persequitur), prima mensurandi ratio
apud nostros nulla est, utpote neque habita neque tentata,
secunda non quidem habita, sed frustra quotidie tentatur.


MEMBRUM VI.

DE LINEA.


ARTICULUS 61.


Lineam, quae secundum longitudinem tantum partem
habet
et nulla est pars, terminum appello, quam definire
non est minimam definire latitudinem; lineam vero quae
minima pars est, aliam quidem plani, cuius latitudo
punctum non excedit, ex punctis in longum dispositis (in
quorum multiplicationem defluit) intelligo compositam,
aliam quoque, nempe solidi, quae ex atomis in longum
dispositis est constituta, utpote corpus sola longitudine di-
viduum, cuius latitudo atomum non excedit. 62. Est autem
atomus minima pars seu prima, seu minimum corpus et
prima materia cuius nulla ponitur pars. 63. Lineam suo
modo definivisse vulgares geometras, non est eam quae est
mensura definivisse; neque item lineam quae fluxus est
puncti
terminum intelligo, sed circa quam est terminus,
differens ab eo, quod ille quidem nulla, haec vero prima
est pars; conveniunt autem in eo quod tum huius tum il-