|
|
 |
 |
 |
 |
Lista delle Fonti in Spaccio [GA] - lettera C » Lista delle Fonti in Lampas statuarum [TV] - lettera F » p. 35
in plano non habent; quia secundum eos tangunt in puncto,
et punctus secundum eosdem nulla pars est. <72> Quomodo
definite quantitatis, velut mensurabilis, accipienda est illa
linea ad rationem numerorum (ut rythmogeometrae faciunt),
cum eandem in partes pares liceat dividere et impares,
idque pariter et impariter secundum innumerabiles ratio- nes? 73. Quomodo lineam infinitis partibus constantem in
duas partes aequales divisibilem volunt, quarum etiam
partes sint infinitae, et interim pro absurdo habent, au- thoritate ducti arguentis, ex cuius
positione sequatur quod infinita sint in infinito et infini- ties? 74. An non istis aliud inconveniens oboritur, utpote
quod inter terminos finitos lineam longitudine infinitam
liceat accipere? Si quippe infinitis partibus constat linea
AB, ab ipsis etiam proportionalibus vel aequalibus, lice- bit ergo sensim helicam lineam circa ipsam punctaliter
duci certissime infinitam, non una, sed innumeris ratio- nibus. Filum quippe non est brevius implicitum quam
extensum. 75. Recta infinita est circulus, quia infiniti dia- metri peripheria est. In ea principium non est aliud a
fine, quia est ubique centrum. 76. Est ergo centrum infi- nitum, et ibi idem est centrum, diameter et circumferentia;
ipsa itidem est triangulus, ipsa est circulus, ipsa est
sphaera. 77. Cum lineam eandem in partes aequales divi- dere liceat et inaequales, et consequenter partes sunt ex
constituto non ex re ipsa, intelligam lineam non dividere,
sed veluti divisam accipere. 78. Neque terminos neque par- tes infiniti licet accipere; non quidem partes, quia non tot
terminos, non etiam terminos, quia non tot partes; termini
|
 |
|
 |