La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Velius Longus » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 36



enim totum quoddam supponunt atque partes. 79. Linea
etiam si longum sit, omnes tamen dimensionum differen-
tias significat, eadem in circulo longitudinem dicit et lati-
tudinem, ut et in quadrato. In sphaera vero ultra haec
etiam profundum, ubi tres dimensiones eádem notantur
et idem esse intelliguntur.


MEMBRUM VII.

PRAXIS 6.

Quomodo longitudinem sine latitudine sensu apprehen-
dam? Lineam intelligendo terminum in plano, atque inter
duos colores differentiam
. 7. Ut rectam lineam experiar?
Si tota sub perpendiculo lateat, si ad aciem oculi extra al-
terum terminorum non evagetur. 8. Quomodo brevissimam
experiar? Quomodo rectam.
9. Quomodo datae rectae ae-
qualem rectam dabo? Si aequalem vel eandem circumferen-
tiae partem aequali vel eidem circulo adcommodata subten-
dat, ut BC BF. Quomodo idem a dato puncto? Quid
praeterea opus est? 10. Ut alteram altera maiorem
sensu oculorum concipiam? Si, utrâque peripheriae accom-
modata, haec quidem proximior est centro, ea vero remo-
tior. 11. Ut a maiori quod superest abscindam? Si minoris
una extremitate supra maioris extremitate quiescente
extremitas altera circumducta certum excessus seu differen-
tiae terminum indicat. 12. Ut rectam bifariam dividam?
Mutuo extremorum circumfluxu facto, si punctum inter-
sectionis circumferentiae in punctum oppositum fluat, tunc