La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Sinossi delle fonti » Elenco delle immagini » p. 38



ponam, ut ubi una pariter dividitur, altera dividatur im-
pariter? Fit ut in duobus triangulis compositis in , nempe
triangulo ABC et triangulo ABD, quando a puncto D
recta OA bissecatur per rectam DS, recta AC trisecatur. Ex
qua consideratione multa commoda consequuntur, visis
etiam differentiis aliarum obliquarum linearum intersecta-
rum et intersecantium, ut in AT bissecante lineam CO
quomodo secetur a linea DS. 20. Ut lineam cum
trisecabo?
Considerando rectam a centro trianguli aequila-
teri, ut in AEC rectam IB, esse tertiam partem per-
pendicularis a vertice quae est AB per a in basim FD.
21. Quomodo data recta secabitur, ut rectangulum com-
prehensum sub tota et altero segmentorum aequale sit
quadrato a reliquo segmento? Si ut in ex recta EL
fiat quadratum EGLI, et punctum L in punctum bisecti
lateris oppositi f fluat, et aequalis ipsi Lf producatur fe,
et ei parti qua fe superatur aequalis capiatur super eL;
inde quadratum et rectangulum quaesitum dabitur. 22. Ut
data recta extrema et media ratione secta dabitur? Si latus
hexagoni et latus decagoni eidem circulo inscriptorum I in
latus unum componantur. Item si pentagoni aequilateri
et aequianguli duos qui deinceps sequuntur angulos rectae
subtendant, ut infra ubi de figura. 23. Ut in sectis extre-
ma et media ratione continuum progressum faciam? Si iam
sectae hoc pacto adiuncta sit altera segmento maiori ae-
qualis. 24. Ut mediam proportionalem inveniam? Ut in
inter LO OB invenitur OC, cum centro posito puncto
bisectae compositae LOB quod est A, et circumfluente B
puncto; haec etenim est notata per mediam inter maximam
et minimam, quae a puncto O extra centrum circuli in pe-