|
|
 |
 |
 |
 |
Avicenna » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 41
a c n, et patebit esse trium sequentium partium, qualium NS
erat proxime antecedentium; nempe si illae sunt primae, hae
sunt secundae, si illae tertiae, hae quartae, et ita deinceps.
34. Quid si minimum sensibile quidem est, sed impercepti- bile? Cape maiorem partem, quae tanto erit perceptibilior;
etenim ex definita maiori parte facile quantitas residui
cognoscetur.
MEMBRUM VII.
DE ANGULO.
ARTICULUS 80.
Quid angulum aiunt duarum linearum se tangentium
et non in directum sitarum mutuam inclinationem, si et
rectum angulum constituentes lineae non sunt inclinatae,
sed ibi potius est recta super rectam insistens vel stans?
Nec placuit haec definitio. 81. Mitto quod angulum
rectum definitum non video ab , sed angulos rec- tos. 82. Angulum quoque acutum esse dicere qui minor
recto, non esse universaliter dictum et de omni
animadvertit. 83. Rectilineus quoque rectus recto circulari
maior habetur, non tamen est obtusus; et circularis rectus
minor est rectilineo, non tamen recto minor. 84. Angulum
secundum triplicem significationem accipio; aut enim est
terminus qui et cuius nulla est pars, aut est minimum
quod prima est pars, aut est distantia unius (in basi vel
arcu peripheriae) datarum partium a puncto coitus in dua- bus lineis coeuntibus accepta. 85. Angulus aequilateralis
nobis catholica est mensura quam orthogonius potior
|
 |
|
 |