La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Folengo » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 45


et unus angulus. 95. Triangulorum sphaericorum scientia
in ea quae est de rectilineis implicatur, considerato quod
arcus per chordas definiuntur, et subtensum atque subten-
dens mutuo sunt mensura.


MEMBRUM X.


OPUS 35.


Quomodo triangulum minimum intelligam? Ex iis
quae de minimo dicta sunt. 36. Ut triangulus aequilaterus
ex data linea constituitur? Mutuo extremorum punctorum
circumfluxu A et B in punctum C. 37. Ut migrat dupli-
catus in rhombum? Si A et B subinde circumfluant in
punctum D. 38. Ut triplo maiorem? Positis centris C et D,
quorum circa alterum A, circa alterum vero B circumfluat;
moxque fluxu CA producto in G et CB in H, vel GA in C,
HB in C. 39. Ut triangulum ex tribus datis lineis efficiam?
Si aequilaterus in una duorum circulorum aequali dimidia-
metro AB capiatur. Si aequicrurus, inaequalis ultra vel
infra centrum capiatur ibidem, aut iniquo latere ad circuli
peripheriam adcommodato, cuius semidiameter uni datorum
crurium est aequalis, ut patet in CNE. Si gradatus, tunc
ex maiori semidiametro sit circulus, illique concentricus ex
media, et facile circumferentiae interioris duo reliqua latera
applicabuntur, ut ex aM MA Aa est AMa. 40. Ut trian-
gulum rectangulum in infinitum super eadem recta linea
variabo? Si sit illa semicirculi terminus; ut super GK,
angulus GHK, item GIK. 41. Ut triangula secundum in-
finitas linearum formas stante areae aequalitate variabo?
Si perpetuo super aequalibus basibus infra easdem paral-