La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Velius Longus » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 3



DIVO
ROMANORUM IMPERATORI SEMPER AUGUSTO
NOLANUS S.


Si distinctio lucis et tenebrarum, Augustissime Caesar,
naturaliter nobis vel ut in pluribus esset indita, conflictus
ille antiquus opinionum inter mortales usque adeo non
percrebresceret: ubi sic generationes omnes omnibus adver-
santur, ut singulae reliquarum omnium iudicio non minus
desipiant, quam sibi prae omnibus singulae sapere posse
persuasum habent. Ex iis tenebricosissimi quique, ut et
vero illustrati lumine in coelum elatis oculis atque mani-
bus, de luce, portu et domo veritatis sibi peculiariter re-
velatis, conquisitis et incultis (extra quae universitates re-
liquae caecutiunt, fluctuant, peregrinantur) ex intimo cordis
gratias agunt Altissimo, nempe ad ipsos tantum converso,
blando patri et vitae sempiternae retributori; ab aliis vero
omnibus in aeternum destinatis interitum averso, abomi-
nanti, immiti, saevo iudici et ultori. Itaque de tam variis
et diversimode sectis opinantibus longe pluribus quam sint
atque fuerint in mundo generationes, ut nulla est neque
ulla fuit absque proprio aliquo cultu atque disciplina, ita
non est quae (caeteris contemptui habitis) primas sibi non