La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 52



rationem secta est, maius segmentum QB totius lineae
dimidium (quod certo puncto intersectionis indicatur) as-
sumpserit, quintuplum potest eius quadrati quod a totius
dimidia describitur. Idem sequitur, si minus segmentum
assumpserit dimidium maioris; quintuplum enim potest
eius quod a maioris segmenti dimidio describitur quadrati.
97. Ut octagonum, sexdecagonum, 32-gonum constituam?
Ex hac radice, nempe ex bisectione et subbisectione late-
rum, ut rectae ea ec ef ed in circumferentiam pro-
tensae eiusdem in punctis terminos[que] quaesitorum late-
rum aperiunt.


MEMBRUM XIII.

DE PENTAGONO, DECAGONO, 20-GONO ETC.


OPUS 98.


Ut pentagonum cum ? Per vim lineae AB, qua
latus tetragoni inscripti AC secatur proportionaliter in
puncto D, quod sectum ostendit diametrum DE latus pen-
tagoni. 99. Ut inde sequitur decagonus, vigecagonus et re-
liqua proles? Respice chordam Ce, Ef et caeteras. 100. Ut
aliter et melius? linea AB proportionaliter secta in
puncto C, quod fit AB in quinque partes divisa, nempe 1,
2, 3, 4, 5, mox aequali ipsi BC ex opposita parte sumpta
AD, id est A2, centrisque positis D et C mutuo circum-
fluxu in E coeuntibus, centroque E distantia EA sit circu-
lus AFBA, moxque E fluat in F, quod per D fluat in G
et refluat in B, et per C fluat in H et refluat in A. Vel