La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 61



specierum, ut patet in figura . 109. Hoc ordine circulum
nunquam duplicare valebunt geometrae in eo qui circum-
scribitur concentrico; perpetuo enim idem centrum simplo
commune invenietur atque duplo. Esto autem peripheria
peripheriae, et orbis orbi duplus. 110. Circulo rectus mo-
tus confortatur. Gravia et levia etiam cum ascendunt
atque descendunt, circularem motum persequuntur.
111. In
circulo qui est terminus duo contraria simul atque pa-
riter in eodem subiecto licet inspicere. 112. Tanto magis
arcus circuli maioris continetur ab arcu circuli minoris,
quanto circulus maior continet minorem. 113. Super eadem
enim chorda seu aequali arcus circuli minoris ea ratione
arcum maioris circuli continere convincitur. 114. Arcum
cum chorda bisecare, non trisecare licebit. 115. Circulum
quadrare est ita impossibile, ut imparem numerum pari
exaequare.
116. Circuli substantia, ratio et essentia cen-
trum est; peripheria enim et campus inter centrum et peri-
pheriam nil nisi centri explicatio sunt. 117. Diameter circuli
est principium divisionis, cuius radix est numerus par;
semidiameter autem eius, cuius radix est numerus impar.


MEMBRUM XX.


OPUS 129.


Ut circulus qui est ea linea constituitur? Ubi lineae
immobilem unum punctum alter circumfluit aequidistanter.
130. Ut qui superficies est seu figura? Si recta circa unum
extremum quiescens, vel individuum attingens circumfluat,
seu vestigium in plano depingens. 131. Ut circuli segmento