La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 67



et totum commune, quod nota ratione partem continet
utramque. Sic primo ternarium est mensura communis no-
venarii et duodenarii; quia ab hoc quater, ab illo ter con-
tinetur. Secundo duodenarium est mensura communis
trium, sex, quatuor, duorum; quia continet ternarium
quater, senarium bis, quaternarium ter, binarium sexies.
127. Non inconvenit rectum vicissim a curvo metiri et
tantum vel quantum denominari, sicut non est absurdum
quod curvum a recto metiatur. Sicut inquam arcum novi-
mus per quantam rectam illi subtensam (sic enim perpe-
tuo metimur circinantes), ita et duo latera figurae
(quascunque videlicet rectas) per arcum circuli qui eas
comprehendit et continet. 128. Sicut medietas arcus medie-
tatem rectae, ita medietas rectae arcus medietatem non
metitur. Non igitur a medii continuitate, sed a termino
alterum horum alteri est mensura; quare cum in hoc ipso
conveniant, sequitur quod non maiori ratione unum men-
sura sit quam alterum. 129. Interea tamen quantum cir-
culo plus debeatur in hoc genere quam rectae, alias pluri-
bus a nobis est indicatum. 130. Mensuram vel simpliciter
vel magis homogeneam dare facillimum est, ut videlicet
arcus arcum, ita et recta rectam metiatur; nempe qui su-
pra hoc docuimus, ubi minimas peripheriae partes ab
ipsamet peripheria non evagantes adduximus.


MEMBRUM XXII.


OPUS 159.


Ut per circulum communem mensuram duarum (quas
asymmetras vocant) linearum inveniemus? Maiore facta