La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero » Articuli adversus mathematicos [TV] p. 19



FIGURATIO
seu
DE TRIUM PRINCIPUM FIGURARUM FORMATIONE,
PRO OPERIBUS.


MEMBRUM II.


Quemadmodum mensuras originales praecipuas atque
finales duas habemus, rectam videlicet lineam atque cur-
vam
, ita et originales principes atque ultimas figuras duas
habemus, triangulum videlicet atque circulum. Universae
quippe figurae aut hae duae sunt, aut ex duabus hisce com-
positae. Minimae quoque partes minimaeque mensurae
atque maximae, sicut et figurae maximae atque minimae,
istae sunt duntaxat, ut probabitur. Prius igitur figuram
esse oportet quam mensuram. Figuratum quippe oportet
esse minimum illud cui conveniat partem esse aliquam, et
aliquid metiri. In hoc namque genere partes alias, in quas
genus ipsum resolvatur, non exquirit.
Figuras ergo tres omniparentes (quamvis adhuc earum
fabricandarum ratio non sit adducta) docturus ante oculos
obiicio, ut in ipsis universos artis huiusce terminos aperiam.
Ita eum qui partes hominis indicare decrevit, prius uni-
versum compositum atque formatum obiectet oportet, quam
quae sigillatim in ipso concurrunt atque comperiuntur insi-