La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 461



in oculos, et imagines in speculis et partibus speculorum.
Itaque spiritus et spiritalia loco et subiecto non sunt al-
ligata.

Disting. Anima est in toto tota, hoc est secundum essen-
tiam et potentiam
, non autem est in toto totaliter, hoc est secun-
dum operationem et actum, quia non undique videt, undique audit,
quia non ubique sunt organa videndi et audiendi; itaque non est
totaliter, hoc est per omnia. Item distinguendum est de potentia,
in potentiam primam et proximam. Potentia prima est ubi est
animae essentia, potentia vero proxima est ubi sunt organa et
media. Prima potentia est tota in toto et in qualibet parte, se-
cunda vero in certis est et definitis partibus.


X.


Nulla productio, nulla generatio est sine idea et
sine cognitione, nempe efficiente, qui ad propositae ideae
normam aliquid producit. Idea autem, qua homo generat
hominem
et leo leonem, non est separata, sed coniuncta
ipsi leoni et ipsi homini; efficiens vero partim separatum
est, partim coniunctum; materia neque separata neque
coniuncta.

Cognitione] Disting. Quae est sensibilium sensitiva, in-
telligibilium intellectiva.

Item de efficiente, qui coniunctus est, anima et natura
propria; separatum est, , astrum, aër.