La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 464



hoc est quia terminat, non terminatur; 3. item non est circum-
scriptive, sed definitive
; 4. item non inhaerenter, sed adsistenter.
Integrales partes sunt proprie loquendo quae faciunt maius,
et proprie ea quae sunt partes quantitativae (integrare enim in
proposito sumitur secundum conditiones praedicamenti quantita-
tis), partes vero essentiales sunt quae complent esse, non magni-
tudinem tantum.


XII.


Anima per se et immediate non est obligata corpori,
sed mediante spiritu, hoc est subtilissima quadam substan-
tia corporea, quae quodammodo media inter substantiam
animalem est et elementarem
; ratio vero istius nexus est,
quia ipsa non est omnino substantia immaterialis.

Disting. Materiale uno modo sumitur communiter pro omni
eo quod est sensibile, ut vulgo appellant materialia quae sensibus
ipsis exponuntur. Secundo communius tum pro ipsis elementis, tum
pro natura in ipsis elementis, tum in his quae ex elementis sunt
conflata. Proprie tertio materiale dicitur omne quod habet mate-
riam tanquam partem sui. Quarto reductive (quia tribus praedictis
modis principaliter dicitur) materiale dicitur quicquid habet com-
mercium cum materia, nae accidentia omnia corporea, quae
sunt circa corpora, materiale quiddam sunt et corporale, non quia
sunt corpora et materia, sed quia circa corpus et materiam. Hoc
modo etiam omnes formae substantiales physicae sunt materiales,
et anima necessario est corporea et materialis forma, ut non ne-
gabunt etiam Peripatetici. Quod vero ad materiam, quae ad intrin-
secam eius substantiam attinet, in praesentiarum non disputamus.