|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 465
Omnia quae formam habent et materiam in se ipsis, sunt
materialia; omnia physica simplicia sive composita sint, sunt ma- terialia.
XIII.
Non solum substantia haec quae est anima, sed et ple- raque accidentia, ubi sunt, tota sunt, et per se loco ulli non
astringuntur, siquidem postea de ratione corporis tantum
est totum circumscriptive in uno spacio seu loco, et se- cundum innumeras partes <in> innumeris spaciis atque locis
reperiri.
Ratio. Istae enim sunt conditiones quantitatis continuae con- stantis, ex partibus positionem habentis, et terminorum ipsarum,
nempe linea, superficies, corpus et punctus. Omnis terminus lineae
est alicubi, punctus est alicubi.
XIV.
Immateriales substantiae, ut ubi sunt, totae sunt, ita
etiam in uno et eodem spacio, eo modo quo esse possunt,
totae in toto et totae in qualibet parte illius; sicut etiam
accidentia, quae non sunt terminus corporum inhaerenter,
in eodem spatio possunt esse innumerabilia tota absque
mutua penetratione, qua necessarium sit unum alteri ce- dere. Porro omnia totum tota, et totius omnes partes tota
incolunt.
|
 |
|
 |