La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 466



Vide rationem in * * *. - Sicut in eodem spacio alicuius vox
tota auditur, si innumerae voces audiuntur etiam innumerae.


XV.


Propterea omnis anima est in toto horizonte, et a toto
horizonte influxum accipit, et in totum inprimit horizon-
tem; unde locus est magicis operationibus, quae nihilomi-
nus physicae sunt, quibus subiectum valde distans virtute
quadam spirituali in subiectum remotum affectus et pas-
siones quasdam potens est inprimere.

Contra quod esse videtur quod omnis actio est per contactum.
Ubi distinguendum est de contactu, sicut habetur in capite De
tactu in libro De generatione
; et distinguitur tactus in realem
seu naturalem seu physicum communiter dictum, et virtualem seu
potentialem, quo etiam verba quaedam, veluti convitia, quae nihil
sunt nisi soni attingentes aurem, per virtutem quandam signifi-
cativam et repraesentativam attingunt potentias animae, nempe
cognoscitivam et appetitivam, unde consequuntur ira, despectus
et alii affectus. Similiter et species pulchritudinis quaedam defer-
tur ab oculo usque ad intimas animae potentias, unde exurgit
amor, voluptas, laeticia, et per contactum quem vulgus physicum
appellat non proficiscuntur, sine contactu tamen non sunt.


XVI.


Hinc non est inopinabile contra rationem, sed valde
rei naturae consonum, quod Medicus vulnera longius absen-
tis possit curare, non solum certis adhibitis partibus,