La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 468



principium ignis, non e contra ab igne procedens accidens quoddam.
Atque hoc est manifestum in speculis excipientibus radios ,
quos in profundum et tenebrosum adversum alveum immittentes,
mediante illuminatione virtutem calidam imprimendo, corpora ca-
lefaciunt et adurunt. Ubi non est verisimilis impressio lucis per
calorem, sed caloris per lucem, neque caloris cum luce, sed ca-
loris a luce; ratio enim elementaris caloris non est ut repente se
ingerat in corpore, sed cum tempore et successione. Ergo ipse
lucem habet praeviam, non autem ipse est luci praevius; ut etiam
per se est manifestum, quia corpora prius illuminantur quam cale-
fiant, et prior ignis est participatio lucis quam caloris.


XVIII.


Duplex est motus naturalis: rectus et circularis. Pri-
mus est rerum naturalium non naturaliter constitutarum,
secundus vero rerum naturalium naturaliter constitutarum
;
primus etiam est rerum naturalium melius habere cupien-
tium, secundus bene habentium; primus fugientium et
persequentium partium, secundus vero totius duntaxat et
partium in suo toto.

Ratio. Quia omnia naturalia in suo loco aut quiescunt aut cir-
culariter moventur, et integrum corpus, ut , , motu recto
non movetur, sed partes istorum corporum tantum, quando fue-
rint extra propriam sedem, vel quoties ad locum conservationis
meliorem appellunt. Quod partes circulariter moveantur in ipso
toto, manifestum est in fluminibus et successione seu transmuta-
tione locorum, quando montes migrant in planities et valles, et
istae in montes, item mare in continens et continens in mare.
Omnes casus partium sunt arcuales, et aqua arcualiter ascen-
dit et descendit a visceribus et ad viscera.