|
|
 |
 |
 |
 |
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 469
XIX.
Circulus quoque ille, quo ab uno puncto ad eundem
punctum fit conversio, a cuius videlicet centro ad periphe- riam omnes radii sunt aequales, non est naturalis neque
in naturali ullo subiecto reperitur, sive magnitudinem seu
molem corporum spectes, sive motum et mutationem; nullus
enim unquam sensus seu experientia circulum eiusce ge- neris comprobavit neque potest comprobare. Circulum
ergo rerum seriem cum certa vicissitudine, qua ad similia
fiat reditio, non autem ad eadem, intelligatur.
Distinguendum est de circuitu, qui est duplex: physicus et
geometricus, seu naturalis et rationalis atque artificialis. Primus
est in rebus naturalibus, secundus est tantum opus contemplatio- nis; enim neque motu diurno neque annuo, sicut etiam nullum
astrorum quae moveri videntur, ad eundem punctum remeavit
unquam neque remeabit.
XX.
Praeter has duas vulgatas a Peripateticis motus
species , est tertia quae neque centri est neque circa cen- trum, sed a centro, nempe qua ab omnibus corporibus na- turalibus effluit, et ad centrum, nempe qua in corpora omnia
naturalia influit aliquid. Et hic effluxus non solum est cor- porum, sed etiam certorum accidentium, quae in corpori- bus, a corporibus et ad corpora; quem motum neque rectum
neque circularem secundum dictas species appellamus,
|
 |
|
 |