La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 471



XXIII.


De attractione vero magnetis a polo variae sunt sen-
tentiae. Nos tamen, omnibus hisce praetermissis, eam eius
rei rationem probamus, quae non est ab attractione similis
speciei, nempe quod illic sint montes magnetis (hac enim
causa effectus iste non sequitur), sed universam rationem
ac firmam ex contrarii fuga esse asserimus et antipathiam
quandam quam habet ad loca opposita.

Rationes sunt in 23o articulo.


XXIV.


In omni actione seu magica seu physica seu cuiuscun-
que generis illa sit, tria requiruntur: potentia activa, pas-
siva et debita applicatio alterius ad alteram. Et ex defectu
omnium istorum accidit impedimentum secundum totum
vel secundum partem, simpliciter vel secundum quid, in
omnibus productionibus.

Distinguendum est hic de potentia et de actione, quae alia
est immanens, alia transiens etc. Item est distinguendum de de-
fectu omnium considerando vel simpliciter vel secundum quid;
simpliciter enim uni ex parte illorum trium impedimento in his,
quae tria illa requirunt, sequitur impedimentum omnium; secun-
dum quid vero, hoc est ex parte proprii principii, impedimentum
potest esse non ex parte unius vel duorum.